Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
sed quae ex
statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant1, mihi
placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR
vocari2. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea
continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus
sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in
controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera
ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re
alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae
disceptationes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.